monumenta.ch > Plinius > sectio 195

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 195
{LXXIII} lenit articularios morbos cum amaris nucibus inlitum. sunt qui et aspidum venenis adversari naturam eius putent. urinam ciet, sitim cohibet, venerem stimulat, cum vino sudorem leniter praestat, vestes quoque a tineis defendit. efficacius semper recens et quo nigrius, stomacho tamen inutile est praeterquam inflato.